- SICHEM
- SICHEMquae et Neapolis, Plinio l. 5. c. 13. ac Ptolemaeo. Plinio vero Mamortha, urbs Palaestinae perantiqua, in Samaria apud montem Garizim excisa, a Samaria 8. mill. pass. distans. Hîc Iosephus, cui in peculium cesserat, sepultus, et Christus ad fontem Iacobi cum Samaritana locutus est. Ibidem loci, Deus foedus suum cum populo renovavit, paulo ante Iosuae mortem, et congregati Israelitae Roboamum rogârunt, ut iugi rigorem mitigaret. In tribu Ephraim. Baudrando vix 5. mill. pass. a Samatia in Occidentem, Nunc Pelosa, vel Napolosa. Ex praecipuis totius terrae S. Praefecti sedes. Crevit ex ruims Samariae; ideoque potest Samaria nova dici. Fuit olim Urbs refugii et Levitarum metropolis. Eam primo vastârunt Simeon et Levi, filii Iacobi, ob stuprum Dinae sorori illatum; secundo ab Abimelecho eversam reaedificavit Ieroboam. Amoenitate locus et delitiis diffluebat, Genes. c. 34. v. 2. Ios. c. ult. v. 7. 2. Reg. c. 12. v. 25. 2. Paral. c. 10. v. 1. Ioh. c. 4. v.5. Ioseph. Iud. Ant. l. 1. et 5. Torniel. Ann. Mund. 2114. 2802. Item oppidum Brabantiae. SicheminensisVirginis miracula edidit Iustus Lipsius, cui etiam morlens, pennam argenteam, cum veste sua pellicea, legavit. Unde iocus cuiusdam Poetae:Sensit homo frigere suae miracula Divae,Crassaque pro calido stragula ture dedit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.